Caput V: De Diversis Officii PartibusA) De ordinando divino Officio in genere
F) De singulis Horis earumque partibus
G) De quibusdam peculiaritatibus in ordinando Divino Officio
Caput VI: De Ratione Signo Crucis Se Muniendi, Standi, Genuflectendi Et Sedendi In Recitatione Divini OfficiiI) De absolutionibus et benedictionibus ante lectiones
L) De lectionibus ad Matutinum
M) De responsoriis post lectiones Matutini
133. Horae canonicae Breviarii monastici sunt: Matutinum, Laudes, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vesperae et Completorium. Ex his Matutinum, Laudes et Vesperae dicuntur Horae maiores; Prima, Tertia, Sexta, Nona et Completorium Horae minores appellantur. Completorium vero a rubricis plerumque separatim consideratur.
134. Obligatio dicendi divinum Officium comprehendit omnes Horas canonicas cursus quotidiani.
135. Officium divinum absolvitur aut in choro, aut in communi, aut a solo. Dicitur autem in choro, si absolvitur a communitate per leges ecclesiasticas choro obligata; in communi vero, si idem fit a communitate, quae choro non est adstricta.
136. Norma: quae sequuntur valent tam pro absolutione divini Officii in choro vel in communi (etsi fiat a duabus vel tribus personis tantum) quam pro absolutione a solo, nisi aliter expresse caveatur.
137. Horae canonicae Officii divini ordinantur, ex earum constitutione, ad sanctificationem diversarum horarum diei naturalis. Praestat, proinde, sive ad diem revera sanctificandum sive ad ipsas Horas cum fructu spirituali recitandas, ut in earum absolutione, tempus servetur quod proxime accedat ad tempus verum uniuscuiusque Horae canonicae.
138. Attamen ad satisfaciendum obligationi divini Officii recitandi, sufficit ut omnes Horae canonicae intra spatium vigintiquatuor horarum diei dicantur.
139. Matutinum, ex iusta causa, horis postmeridianis diei praecedentis anticipare licet, non tamen ante horam quartamdecimam.
140. Laudes, cum sint precatio matutina, in choro et in communi primo mane dicuntur: quod convenienter servatur etiam in recitatione a solo facta.
141. Vesperae, etiam tempore Quadragesimae et Passionis, in choro et in communi, horis postmeridianis dicuntur: quod convenienter servatur etiam in recitatione a solo facta.
142. Completorium, ab omnibus qui ad recitationem divini Officii obligantur, praesertim autem in familiis religiosis, valde opportune dicitur tamquam ultima precatio in fine diei, etiam si, ob iustam causam, Matutinum diei sequentis iam anticipatum fuerit. Hoc in casu, Pater noster, alias dicendum post versum Adiutorium nostrum, omittitur et eius loco, in choro et in communi, fit examen conscientiae per rationabile tempus protractum; deinde dicuntur Confiteor et reliqua, more solito; quod convenienter servatur etiam in recitatione a solo facta.
143. Officium divinum absolvendum est iuxta calendarium proprium vel, eo deficiente, iuxta calendarium generale, prout numeris sequentibus indicatur.
144. Religiosi utriusque sexus choro adstricti servant calendarium suae domus n. 48 b; aut, quando choro intersunt in alia domo sui Ordinis, calendarium illius domus in qua actu versantur.
145. In seminariis et collegiis clericorum dioecesanis, Religiosis commissis, pro absolutione divini Officii in communi, sive a clericis sive a Religiosis qui una cum clericis Officium in communi dicunt, adhibendum est calendarium loci seu dioecesanum, additis festis ecclesiae seminarii vel collegii n. 42, data insuper facultate adiungendi festa Tituli necnon sancti Fundatoris Religiosorum quibus regimen seminarii commissum est.
146. In seminariis et collegiis clericorum interdioecesanis, regionalibus, nationalibus et internationalibus, pro absolutione divini Officii in communi, adhibendum est calendarium Ecclesiae universae, additis festis Patroni principalis nationis, regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, dioecesis, oppidi seu civitatis, anniversario Dedicationis ecclesiae cathedralis dioecesis et aliis festis actu feriatis, si quae sint, necnon festis ecclesiae seminarii vel collegii n. 42. Si autem huiusmodi seminariorum regimen Religiosis commissum sit, calendarium Ecclesiae universae adhibendum est etiam a Religiosis qui una cum clericis Officium in communi absolvunt, data tamen facultate addendi festa tituli Ordinis seu Congregationis vel Congregationis monasticae necnon sancti Fundatoris Religiosorum quibus regimen seminarii commissum est.
147. In collegiis et domibus interprovincialibus, nationalibus et internationalibus Religiosorum, pro absolutione divini Officii in choro vel in communi, adhibendum est calendarium proprium Ordinis seu Congregationis universae, additis tantum festis propriae ecclesiae n. 42 necnon festis de quibus n. 49.
148. Quivis tamen clericus dioecesanus, aut quivis religiosus utriusque sexus, Officio divino quolibet titulo adstrictus, qui Officio participat in choro vel in communi iuxta aliud calendarium aut alium ritum quam suum, hoc modo suo muneri, quoad hanc partem Officii, satisfacit. Item cum quis Vesperis votivis alicuius solemnitatis externae participat, suo muneri, quoad hanc partem Officii, satisfacit, dummodo praedictae Vesperae integrae et servatis rubricis celebratae fuerint.
149. De extensione divini Officii pro singulis diebus liturgicis , supra dictum est, nn. scilicet 13, 27, 34, 37.
150. De qualitate divini Officii recitandi, iuxta dierum liturgicorum diversitatem, infra nn. 155-158 dicetur.
151. Ratio dicendi singulas Horas habetur in Psalterio et Ordinario divini Officii.
152. Matutinum cum tribus Nocturnis habent:
153. Matutinum cum duobus Nocturnis et tribus lectionibus vel unica lectione habent:
154. Festa qua non habent I Vesperas et, ob quamlibet causam, iuxta rubricas eas acquirunt, omnia sumunt e II Vesperis, iis tantum exceptis, quae forte pro I Vesperis propria ponuntur.
155. Officium dominicale competit diebus dominicis, in quibus non occurrat festum quod ipsi dominica praeferatur.
156. Officium festivum competit festis I et II classis.
Notandum est festa II classis non gaudere I Vesperis, nisi in festis Domini qua occurrunt in dominica II classis.
157. Officium ordinarium competit festis III classis necnon Officio sanctae Mariae in sabbato.
158. Officium feriale competit omnibus feriis et vigiliis, exceptis:
a) Triduo sacro;
b) vigilia Nativitatis Domini.
Officia sub B), C), D), E) recensita ordinantur ut infra indicatur.
159. Ad MATUTINUM.
a) Ad Matutinum haec per ordinem regulariter dicuntur, secundum diversitatem Officii, nisi aliter in quibusdam diebus annotetur: Dicitur ter Domine, labia mea etc., pollice signando sibi os signo Crucis. Sequitur psalmus Domine, quid multiplicati etc.; postea dicitur invitatorium conveniens Officio de tempore vel de Sancto, quod dicitur cum psalmo Venite, exsultemus, eo modo quo in dominica ad Matutinum describitur. Dicto psalmo et repetito invitatorio, dicitur hymnus, qui Officio de tempore vel de Sancto convenit;
b) Postea in Officio duodecim lectionum dicuntur duodecim psalmi et tria cantica cum suis antiphonis et versibus quae tempore vel festo conveniunt, cum duodecim lectionibus ac totidem responsoriis per tres Nocturnos distinctos, hoc modo:
c) In I Nocturno dicuntur sex psalmi, cum sex antiphonis, ad singulos psalmos una antiphona: sed in dominicis per annum extra Tempus paschale, cum tribus antiphonis ut in Psalterio; Tempore vero paschali, id est, a dominica in albis usque ad Pentecosten, praeterquam in Officio Ascensionis, sex psalmi I et II Nocturni dicuntur sub una antiphona et in fine psalmorum post ultimam antiphonam I et II Nocturni et post antiphonam III Nocturni dicitur versus; postea Pater noster, Et ne nos; absolutio Exaudi, benedictio Benedictione perpetua, et aliae ad singulas lectiones. Deinde leguntur quatuor lectiones de Scriptura, vel de Proprio temporis vel de Communi Sanctorum (nisi aliae assignentur) et ad singulas lectiones dicitur unum responsorium, conveniens lectioni: si de tempore, ut in Proprio temporis: si de Sancto, ut in Proprio Sanctorum; alioquin ut in Communi Sanctorum, ut in rubrica de responsoriis dicetur;
d) In fine ultimi responsorii cuiusque Nocturni dicitur Gloria Patri cum repetitione partis responsorii, eo modo quo notatur in IV responsorio dominicae I Adventus, nisi aliter in propriis locis signetur;
e) In II Nocturno dicuntur alii sex psalmi, antiphonae, versus, Pater noster, absolutio Ipsius pietas, et ei consequentes benedictiones, ut in Psalterio. Quatuor lectiones de aliquo Sermone aut de vita illius Sancti, de quo fit Officium, et ad quamlibet lectionem unum responsorium;
f) In III Nocturno sub una antiphona dicuntur tria cantica, quae habentur suis quaeque locis propria vel communia; post antiphonam versus, Pater noster, absolutio A vinculis, et benedictiones consequentes ad singulas lectiones, quae erunt de homilia Evangelii, de tempore vel de festo, secundum qualitatem Officii, ut in Psalterio ponuntur. Ad singulas lectiones dicitur unum responsorium: post ultimum responsorium, dicitur hymnus Te Deum. Deinde dicto versu Dominus vobiscum (si Officium in choro aut in communi celebratur, et ille qui praeest saltem in ordine diaconatus sit constitutus), sequitur Evangelium Officio conveniens. In fine respondetur Amen. Hymnus Te decet laus etc. Oratio conveniens, cum sua conclusione, ut in Officio diei. Et sic finiuntur Vigiliae, sive Nocturni duodecim lectionum, quando immediate sequuntur Laudes, alias enim Vigiliae seu Nocturni terminantur sicut Tertia, Sexta, Nona et Vesperae;
g) In festo trium lectionum et in Officio feriali ad Matutinum Domine, labia mea aperies, etc., invitatorium et hymnus in festis de festo, ut in Proprio vel Communi Sanctorum; infra octavas ut in die; in feriali Officio de feria (si non sint in Proprio de Tempore) dicuntur ut in Psalterio. Deinde duo Nocturni feriae, ut in Psalterio, id est: In I Nocturno sex psalmi cum suis antiphonis, et Tempore paschali cum una antiphona Alleluia. In II Nocturno itidem sex psalmi cum una antiphona Alleluia; tempore vero Septuagesimae cum tribus antiphonis, ut in Psalterio. Sed infra octavas singuli Nocturni cum singulis antiphonis dicuntur, ut in Proprio de Tempore dictum est;
h) Post psalmos et antipho-nas I Nocturni dicitur versus, in festis et feriis ut in Psalterio, infra octavas ut in Proprio vel in Communi Sanctorum secundum ferias ex Nocturno Proprii vel Communis, unde sumuntur responsoria, ut dicetur infra in rubricis de versibus et responsoriis. Post versum dicitur Pater noster, absolutio et benedictiones, ut habetur infra in rubricis de absolutionibus et benedictionibus. Tres lectiones tempore hiemali (si non adsit homilia), singulae in Officio feriali dicuntur de Scriptura, quae eo dic occurrit in Proprio de Tempore; si adsit homilia, singulae tres de homilia. In festis (dicto tempore hiemali) I et II lectio de eadem Scriptura cum responsoriis de feria, III de Sancto cum suo responsorio: in aestate vero unica lectio de Sancto cum responsorio suo. Infra octavas omnes tres lectiones, ut in Proprio de Tempore dicitur;
i) Responsoria tria in Officio feriali, et I ac II in Officio de Sanctis sumuntur ex dominicis, quando propria per ferias non distribuuntur, tertium vero responsorium vel unicum in Officio de Sanctis ex Proprio vel Communi Sanctorum, ut dicetur in rubrica de responsoriis. In fine ultimi vel unici responsorii dicitur Gloria Patri cum repetitione partis responsorii, (excepto tempore Passionis in Officio feriali); l) In feriali Officio a Paschate usque ad kalendas novembris , dicitur una tantum lectio brevis, cum suo responsorio, et Gloria Patri, ut per singulas ferias in Psalterio, et pro tempore paschali in Proprio de Tempore assignatur: nisi infra octavas, vel in Vigiliis aut in feriis quatuor Temporum septembris homilia aliqua ponenda sit. Tunc enim tres lectiones homiliae dicuntur cum tribus responsoriis de Officio dominicae, nisi propria assignantur; m) In II Nocturno dicuntur alii sex psalmi per annum cum una antiphona Alleluia; in Septuagesima vero cum antiphonis in Psalterio positis, infra octavas ut supra in rubrica de octavis dicitur. Deinde dicitur capitulum et versus. In festo trium lectionum et in Officio feriali, ut in Psalterio feria II ponuntur: infra octavas ex Officio diei, ordine supra dicto; postea oratio conveniens: deinde, si Laudes non sequuntur, Dominus vobiscum (vel Domine, exaudi), Benedicamus Domino, Fidelium animae. Et sic terminantur Nocturni in Officio feriali tam trium quam unius lectionis.
160. Ad LAUDES.
a) Hebdomadarius absolute dicit: Deus, in adiutorium etc. Sequitur psalmus Deus misereatur nostri. Ac deinde psalmi et cantica dicuntur tam in dominicis, quam in feriis, et in omnibus festis, ut ponitur infra in rubrica de psalmis;
b) Antiphonae in dominicis, quando propriae non assignantur, dicuntur ut in Psalterio; in festis duodecim lectionum, si non adsint propriae, dicuntur de Communi; infra octavas, ut in festo; in festis III classis, in officio B. Mariae V. in sabbato, et in feriis, si non adsint propriae, de Psalterio;
c) Post psalmos dicitur capitulum, responsorium breve, hymnus, versus, antiphona ad canticum Benedictus cum eodem cantico, Kýrie, eleison, etc. Pater noster, quod ad Laudes et Vesperas clara voce dicitur, in aliis vero Horis secreto, usque ad V/. Et ne nos etc., ut ab omnibus respondeatur Sed libera, et oratio: omnia pro qualitate Officii de tempore vel de festo;
d) Ante orationem dicitur Dominus vobiscum, (vel Domine, exaudi), et Oremus; post ultimam orationem repetitur Dominus vobiscum (vel Domine, exaudi); deinde Benedicamus Domino, versus Fidelium animae, et si discedendum est a choro: Divinum auxilium.
161. Ad PRIMAM.
a) Dicitur: Deus, in adiutorium etc.; hymnus Iam lucis orto sidere, deinde antiphona. Sumuntur autem in festis I et II classis, necnon in festis III classis quae proprias antiphonas habent, ad omnes Horas antiphonae ex Laudibus per ordinem, quarta praetermissa, ut dicetur in rubrica de antiphonis. In festis III classis autem, quae ad Laudes antiphonas proprias non habent, sumuntur ad Horas minores antiphona: de Communi ad Laudes, quarta praetermissa.
i) Psalmi dicuntur semper iidem ut in Psalterio per hebdomadam.
e) Post antiphonam repetitam dicitur capitulum Regi saeculorum, deinde versus, Kýrie, eleison, Pater noster, etc. Dominus vobiscum (vel Domine, exaudi). Oratio Domine, Deus omnipotens, postea Dominus vobiscum vel Domine, exaudi), Benedicamus Domino, Fidelium animae, et si discedendum est a choro: Divinum auxilium.
162. Officium Capituli quod dicitur, relinquitur ad libitum Ritualis cuiuscumque Congregationis vel Monasterii, ita tamen ut lectiones Martyrologii et S. Regulae necnon commemoratio Defunctorum in communi fiant. Licet illud vero a Prima separare et in recitatione a solo facta omittere (cfr. pp. xciii — xcvi ).
163. Ad TERTIAM, SEXTAM et NONAM.
a) Dicitur Deus, in adiutorium, hymnus et psalmi, ut in Psalterio; antiphonae secundum Officii qualitatem, ordine quo supra. Post psalmos et antiphonam dicitur capitulum et versus pro qualitate Officii: quae in dominicis et feriis, quando non habentur propria in Proprio de Tempore, dicuntur ut in Psalterio; in festis, si in Proprio Sanctorum non sint propria, sumuntur de Communi. Post versum dicitur Kýrie, eleison, Pater noster secreto, Dominus vobiscum (vel Domine, exaudi) et oratio, quae habetur in Proprio de Tempore: si autem fit de Sancto, ut in Proprio Sanctorum: alioquin ut in Communi;
b) Post orationem repetitur Dominus vobiscum (vel Domine, exaudi) et dicitur Benedicamus Domino, Fidelium animae et, quando discedendum est a choro, Divinum auxilium.
164. Ad VESPERAS.
a) Post Deus, in adiutorium dicuntur in festis I et II classis et infra octavas quatuor psalmi cum quatuor antiphonis, ut in Proprio, aut Communi Sanctorum signantur. In festis autem III classis, quando ad Vesperas antiphonae propriae in Proprio Sanctorum non habentur, in dominicis et feriis semper dicuntur ut in Psalterio (ubi etiam tempore paschali psalmi dicuntur sub una antiphona Alleluia), nisi aliae propriae antiphonae vel psalmi (ut in dominicis Adventus, feriis Adventus a die 17 ad 23 decembris, et Triduo sacro) assignentur;
b) Post psalmos et antiphonas dicitur capitulum, responsorium breve pro qualitate Officii, hymnus, versus, antiphona ad Magnificat, cum eodem cantico; Kýrie, eleison, Pater noster clara voce; Dominus vobiscum (vel Domine, exaudi) et oratio, omnia de Tempore vel de Sancto, pro qualitate Officii;
c) Terminantur autem Vesperae ut in aliis Horis.
165. Ad COMPLETORIUM.
Absolute lector incipit: Iube, domne. Post benedictionem fit lectio ex aliquo auctore sacro; aut si omittitur, lector dicit lectionem brevem ut in Psalterio. Postea hebdomadarius dicit V/. Adiutorium nostrum, et sequitur Pater noster totum secreto vel examen conscientiae, deinde Confiteor, Misereatur, Indulgentiam, Converte, Deus, in adiutorium, psalmi, hymnus, capitulum, versus, Kýrie, eleison et Pater noster; Dominus vobiscum (vel Domine, exaudi), oratio; iterum Dominus vobiscum (vel Domine, exaudi), Benedicamus Domino; Benedicat et custodiat nos.
b) Postea dicitur una ex antiphonis beatae Mariae, cum versiculo et oratione ut ibidem.
c) Dicta hac antiphona post Completorium semper additur versus Divinum auxilium.
166. In dominicis Paschatis et Pentecostes et diebus infra carum octavas, omnia fiunt ut in Breviario indicantur.
167. In Triduo Sacro, in vigilia Nativitatis Domini et in Officiis defunctorum Officium ordinatur iuxta speciales rubricas quae, suis locis, in Breviario inveniuntur.
168. Dominica et diebus infra octavam Nativitatis Domini Officium ordinatur, sicut suo loco notatur.
169. In festis III classis, tam universalibus quam particularibus, quae ad certas Horas habent aut antiphonas proprias et psalmos de Communi, aut antiphonas proprias et psalmos specialiter assignatos, serventur rubricae particulares quae, in Breviario, suis locis occurrunt.
170. Horae canonicae sive in choro, sive in communi, sive a solo, inchoantur absolute hoc modo:
a) Matutinum a versu Domine, labia mea aperies ter repetito;
b) Laudes, Horae minores et Vesperae, a versu Deus, in adiutorium meum intende;
c) Completorium a versu lube, domne (Domine), benedicere.
171. Item Horae canonicae sive in choro, sive in communi, sive a solo, absolvuntur hoc modo:
a) Matutinum (si a Laudibus separetur), Laudes, Prima, Tertia, Sexta, Nona et Vesperae : versu Fidelium animae. Si tamen immediate sequitur Officium Capituli, vel commemoratio defunctorum, praedictus versus Fidelium omittitur.
b) Completorium: benedictione Benedicat et custodiat. Versus Divinum auxilium dicitur post quamlibet Horam, si statim a choro discedendum est.
172. In Officio Tridui sacri et defunctorum, Horae inchoantur et absolvuntur ut in Breviario notatur.
173. Cursus quotidianus divini Officii concluditur, post Completorium, antiphona B. Maria: V. cum suo versu ac oratione, et cum versu Divinum auxilium, exceptis Officiis Tridui sacri et defunctorum.
174. Invitatorium cum psalmo 94, Venite, exsultemus, dicitur, modo in Psalterio descripto, in initio Matutini cuiusque Officii, exceptis Officiis Tridui sacri.
175. In fine invitatorii, tempore paschali, additur Alleluia, nisi iam habeatur.
176. Ratio sumendi invitatorium, iuxta diversitatem dierum liturgicorum, habetur supra, ubi agitur de ordinando Officio Matutini n. 159.
177. Hymni dicuntur in qualibet Hora, loco in Psalterio indicato. Omittuntur vero in Triduo sacro et in Officio defunctorum.
178. Ad Horas minores et ad Completorium semper dicuntur hymni in Psalterio pro iisdem Horis assignati, praeterquam in festo Pentecostes et infra octavam, ad Tertiam.
179. Hymni proprii, certis Horis assignati, nunquam ad aliam Horam transferuntur.
180. Quilibet hymnus semper dicitur sub conclusione quae ipsi in Breviario assignatur, exclusa quavis conclusionis mutatione ratione festi vel Temporis.
181. Officium commemoratum nunquam doxologiam propriam inducit in fine hymnorum Officii diei.
182. Antiphonae dicuntur ad omnes Horas ante et post psalmos et cantica, una vel plures iuxta diversitatem Officii et Horarum, ut suis locis indicatur. Omittuntur vero semper ad Completorium, ad Horas minores, in Triduo sacro, et in Officio defunctorum diebus 2 et 14 novembris.
183. Antiphonae dicuntur semper integra ante et post psalmos et cantica, ad omnes Horas, tam maiores quam minores. Linea obliqua, qua: post prima antiphonae verba ponitur, indicat eousque intonationem esse producendam.
184. Antiphonae propriae certis Horis assignata, si dici nequeunt, non transferuntur, sed omittuntur.
185. Antiphona ad Magnificat in I Vesperis dominica prima mensis augusti, septembris, octobris et novembris ea est, qua in Breviario ante dominicam primam cuiusque mensis invenitur, et respondet libro sacra Scriptura in dominica legendo.
186. Ad Vesperas feria VI, tempore paschali, pro antiphona ad Magnificat resumitur antiphona ad Magnificat e II Vesperis dominica praecedentis.
187. In fine antiphonarum, tempore paschali, additur Alleluia, nisi iam habeatur. A Septuagesima autem usque ad Sabbatum sanctum, Alleluia, si forte in antiphonis occurrat, omittitur.
188. Psalmi, ad singulas Horas, sumuntur secundum normas de ordinando Officio iuxta diversitatem dierum liturgicorum nn. 159-169.
189. In omni Officio duodecim lectionum in III Nocturno dicuntur tria cantica, qua tam in Officio de Tempore quam de Sanctis suis locis habentur.
190. In monasteriis ubi ad Laudes recitantur cantica festiva, cantica ferialia dicuntur tantummodo in feriis temporis Adventus, Septuagesima, Quadragesima et Passionis, Quatuor Temporum septembris, et in vigiliis II et III classis extra tempus paschale.
191. Quando psalmus vel canticum incipit per eadem verba quibus constat antiphona, hac verba omittuntur, et psalmus vel canticum inchoatur ab eo verbo ante quod desinit antiphona, dummodo post antiphonam non sit addendum Alleluia.
192. Psalmus, qui in Hora cui specialiter assignatur dici nequit, non transfertur, sed omittitur.
193. Cantica Benedictus, Magnificat et Nunc dimittis dicuntur ut in Psalterio et suo loco indicatur.
194. In fine psalmorum et canticorum, excepto cantico Benedicite, dicitur Gloria Patri, quod omittitur per Triduum sacrum. In Officio defunctorum tamen, loco versus Gloria Patri, dicitur versus Requiem aeternam, ut suo loco notatur.
195. Asteriscus in versibus psalmorum et canticorum denotat pausam cantus vel recitationis in choro et in communi servandam.
196. Symbolum athanasianum dicitur solummodo in festo Ssmae Trinitatis, ad Primam, expictis psalmis, ante antiphonae repetitionem.
197. Versus dicuntur ad Matutinum cum tribus Nocturnis, post repetitam antiphonam ultimi psalmi cuiusque Nocturni; ad Matutinum cum duobus Nocturnis, post repetitam antiphonam ultimi psalmi I Nocturni, et post capitulum II Nocturni. Ad Laudes vero et ad Vesperas versus dicitur post hymnum; ad Horas minores et ad Completorium post capitulum.
198. In Triduo sacro, versus dicitur in singulis Nocturnis et Laudibus tantum; in Officio defunctorum ad singulos Nocturnos, Laudes et Vesperas, ut suis locis notatur.
199. Tempore paschali versibus additur Alleluia, nisi iam habeatur. Excipiuntur versus qui in Psalterio sine Alleluia ponuntur.
200. Ratio sumendi versus, iuxta diversitatem Officiorum et Horarum, habetur supra, ubi agitur de ordinando divino Officio nn. 159-165.
201. Absolutio et benedictiones dicuntur, ad Matutinum, ante lectiones cuiusque Nocturni, prout in Psalterio indicatur. Omittuntur in Of- ficiis Tridui sacri et defunctorum.
202. Versus Iube, domne, benedicere dicitur ante quamlibet benedictionem. Extra chorum quando ab uno tantum recitatur Officium, ante singulas lectiones Matutini, lectionem Completorii, et lectionem brevem «Officii Capituli», dicitur: Iube, Domine, benedicere. In choro monialium dicitur, ut supra, Iube, domne, benedicere.
203. In Matutino Officii S. Mariae in sabbato ponuntur absolutio et benedictiones propriae; item exstant benedictiones propriae in III Nocturno Matutini Nativitatis Domini.
204. Benedictiones propria invariabiles habentur ante lectionem ad Completorium et ad «Officium Capituli».
I - De lectionibus in genere
205. Lectiones in fine cuiusque Nocturni (vel etiam in Officiis cum duobus Nocturnis, capitulum in fine II Nocturni) dicuntur ut in Breviario indicatur.
206. Nomine « Scriptura occurrentis » designantur lectiones sacra Scriptura primo Nocturno assignata et certo ordine per singulos dies in Proprio de Tempore disposita.
207. Lectiones de Scriptura occurrenti, si dic assignato dici nequeunt, omittuntur, etsi agatur de initiis librorum.
208. Officia commemorata non habent lectionem in Officio diei.
209. Lectiones de Scriptura leguntur cum titulo libri sacri e quo sumuntur, nisi aliter expresse notetur; item lectiones de sermone vel tractatu vel documento pontificio, cum titulo et nomine auctoris; similiter praeponitur nomen auctoris lectionibus de homilia in Evangelium diei.
210. In fine cuiusque lectionis dicitur: Tu autem, Domine, miserere nobis, cui respondetur Deo gratias: quae conclusio omittitur in Officiis Tridui sacri et defunctorum.
II - De lectionibus Officii trium Nocturnorum211. Lectiones primi Nocturni sunt de Scriptura, et quidem:
a) in Officio dominicali, de Scriptura occurrenti;
b) in Officio festivo, aut propriae aut specialiter assignatae aut de Communi;
c) in Officiis Tridui sacri, propriae.
212. Lectiones secundi Nocturni sunt:
a) in Officio dominicali, de sermone diei assignato;
b) in Officio festivo, de vita Sancti, aut de sermone vel tractatu diei assignato, ut in Proprio vel in Communi. Si aliquae desunt lectiones propriae aut assignatae, numerus completur lectionibus de Communi.
e) in Officiis Tridui sacri, de sermone diei assignato.
213. Lectiones tertii Nocturni sunt:
a) in Officio dominicali et festivo, de homilia in Evangelium diei;
b) in Officiis Tridui sacri, de Epistolis B. Pauli Apostoli, ut in Proprio.
III - De lectionibus Officii duorum Nocturnorum
214. In Officio festivo III classis, ordo lectionum hic est:
1) Post dominicam primam novembris ad initium Quadragesimae:
a) Lectio prima et secunda dicuntur de Scriptura; et quidem ordinarie de Scriptura occurrenti, nisi propriae vel specialiter assignatae habeantur. Prima autem lectio Sacrae Scripturae ea est, quae in Breviario ut prima notatur; altera vero efficitur ex secunda et tertia in unam coniunctis, omisso responsorio intermedio;
b) Lectio tertia dicitur de festo, scilicet propria, quae antea communiter vocabatur « contracta »; qua deficiente, dicuntur lectiones propriae (olim secundi Nocturni) simul coniunctae. Si vero festum careat lectionibus propriis, pro tertia lectione sumitur quinta de Communi.
2) Aestatis tempore, id est: a feria secunda post dominicam in albis, lectio unica de festo ut supra b).
215. In Officio feriali, ordo trium lectionum hic est:
a) si agitur de Officio vigilia vel feria cum homilia, tres lectiones dicuntur de homilia in Evangelium diei;
b) si agitur de Officio feriae sine homilia: post dominicam primam novembris ad initium Quadragesimae, leguntur tres lectiones de Scriptura occurrenti, prout in Breviario exhibentur; aestatis tempore autem, id est: a feria secunda post dominicam in albis, unica lectio brevis ut in Psalterio.
IV - De quibusdam peculiaritatibus circa lectiones216. Lectiones Officii defunctorum modo proprio ordinantur, ut suis locis notatur.
217. Per octavas Nativitatis, Paschatis et Pentecostes dicuntur tres lectiones de homilia in Evangelium diei.
218. Superveniente dominica in Septuagesima, lectiones dominicis et feriis post Epiphaniam assignatae, quae locum habere non possunt, eo anno penitus omittuntur. Idem valet de lectionibus dominicarum post Pentecosten, et de lectionibus feriarum, easdem dominicas sequentium, quae impediuntur superveniente prima dominica mensis augusti; necnon de lectionibus mensium augusti, septembris, octobris et novembris quae impediuntur superveniente prima dominica mensis sequentis, vel prima dominica Adventus.
219. Post quamlibet lectionem dicitur responsorium.
220. Responsoria adeo cum lectionibus connectuntur, ut eadem ratione ac lectiones sumenda sint, nisi aliter expresse caveatur.
221. Responsoria quae suo die dici nequeunt, non transferuntur, sed omittuntur.
222. Tempore paschali, in fine cuiuslibet responsorii, ante versum, additur Alleluia, nisi iam habeatur; minime vero additur Alleluia post versum.
223. In fine ultimi responsorii cuiusque Nocturni, post repetitam ultimam partem responsorii, dicitur Gloria Patri, et deinde iterum resumitur eadem ultima pars responsorii, nisi suo loco aliter notetur. Attamen, in Officio temporis Passionis, in ultimo responsorio cuiusque Nocturni omittitur Gloria Patri, et eius loco resumitur integrum responsorium ab initio usque ad versum exclusive. In Officio defunctorum autem, loco Gloria Patri, in ultimo responsorio cuiusque Nocturni, dicitur Requiem aeternam.
224. Peculiaritates in dicendis responsoriis forte occurrentes, suis locis indicantur.
II - De responsoriis in Officiis trium Nocturnorum225. Responsoria trium Nocturnorum hac ratione ordinantur:
a) in Officio dominicali, dicuntur ut indicatur in Breviario;
b) in Officio festivo I et II cl., dicuntur propria aut de Communi;
c) in Officiis Tridui sacri, dicuntur propria.
III - De responsoriis in Officiis duorum Nocturnorum226. In Officio festivo III classis cum tribus lectionibus, si lectiones sint de Scriptura occurrenti, responsoria hoc modo ordinantur:
a) primum, est responsorium quod ponitur post primam lectionem;
b) secundum, est responsorium quod post tertiam lectionem invenitur;
c) tertium, est responsorium de Sancto, scilicet primum proprium, alioquin primum de Communi (nisi aliud indicatur, ut R/. Haec est vera fraternitas in Officio plurimorum Martyrum Fratrum, aut R/. In medio in Officio Doctorum).
Si lectiones sint de Scriptura propriae vel specialiter assignatae dicuntur responsoria propria, scilicet primum, secundum et tertium de Proprio; quibus deficientibus dicuntur de Communi primum, secundum et tertium. Si autem adsunt tantum responsoria propria de Sancto at non lectiones de Scriptura propriae vel specialiter assignatae, etiam illa responsoria propria (primum, secundum et tertium) dicuntur, sed cum lectionibus de Scriptura occurrenti.
227. In Officio festivo III classis cum unica lectione responsorium dicitur de Sancto, primum de Proprio aut primum de Communi, nisi aliud indicatur, ut supra n. 226 c.
228. In Officio feriali cum tribus lectionibus, sive fiat de feria, sive de vigilia, dicuntur responsoria de feria currenti, prout habentur in Proprio de Tempore. In Officio feriali cum unica lectione, dicitur responsorium breve, ut suo loco indicatur.
229. Hymnus Te Deum dicitur ad Matutinum, in omnibus Officiis duodecim lectionum, post ultimum responsorium, mox sequitur Evangelium, cui respondentibus omnibus Amen, dicitur hymnus Tc decet laus, etc.
230. Capitulum dicitur ad Matutinum in Officiis cum duobus Nocturnis post psalmos et antiphonas secundi Nocturni: quod si in fine secundi Nocturni capitulum non indicatur, sumitur capitulum Sextae cum suo versu. Ad ceteras Horas, dicitur expletis psalmis cum suis an-tiphonis; ad Completorium autem post hymnum. Omittitur in Triduo sacro et in Officio defunctorum.
231. Ad Primam semper dicitur capitulum Regi saeculorum; et ad Completorium Tu autem in nobis. Ad alias Horas sumitur ex Ordinario vel Psalterio, e Proprio vel Communi, iuxta Officiorum diversitatem nn. 159-164.
232. Responsoria brevia dicuntur ad Matutinum Officii ferialis tempore paschali et in aestate post lectionem brevem; ad Laudes et Vesperas post capitulum; omittuntur vero in Triduo sacro et in Officio defunctorum.
233. Responsoria brevia sumuntur ex eodem loco ac lectio ferialis vel capitula.
234. Quomodo responsoria brevia dicenda sint, sive extra tempus paschale, sive tempore paschali, sive in Officio feriali temporis Passionis, in Psalterio vel loco proprio indicatur.
235. Oratio dicitur in fine cuiuslibet Horae, loco in Psalterio indicato.
236. Orationi praemittitur, in recitatione in choro vel in communi, Dominus vobiscum, cui respondetur Et cum spiritu tuo. In recitatione a solo facta, et ab iis qui in ordine diaconatus non sunt constituti, dicitur, nisi iam praecedat, Domine, exaudi orationem meam, et respondetur Et clamor meus ad te veniat. Deinde dicitur Oremus, et subiungitur oratio. Et sic in recitatione a solo, loco Dominus vobiscum, semper dicitur Domine, exaudi orationem meam, ut supra.
237. Ad Primam et ad Completorium oratio nunquam mutatur, nisi in Officio Commemorationis omnium Fidelium defunctorum, in Officio Commemorationis omnium Fidelium defunctorum Ordinis nostri et, in Triduo sacro, ad Primam. Ad alias Horas, sumitur oratio quae ponitur ad Laudes; in feriis Quadragesimae et Passionis tamen, ad Vesperas, exstat oratio propria.
238. Oratio Officii diei semper dicitur sub una conclusione, salvo praescripto n. 104 a. Orationes vero, quae ad commemorationes pertinent, concluduntur in ultima tantum; attamen Oremus dicitur ante quamlibet orationem.
239. Commemorationes fiunt iuxta normas in rubricis generalibus, nn. 100-108, datas.
240. Commemorationes ponuntur post orationem Officii diei; et fiunt per antiphonam quae ponitur respective ad Benedictus vel ad Magnificat in Officio commemorato, per versum qui eam praecedit et per orationem, salvo praescripto n. 104 c.
241. Ad faciendam commemorationem Officii dominicae, feriae et vigiliae Ascensionis, antiphona et versus sumuntur e Proprio de Tempore, Psalterio vel Ordinario, oratio autem e Proprio de Tempore; ad faciendam commemorationem vero octavae Nativitatis vel Officii Sanctorum, antiphona, versus et oratio sumuntur e Proprio vel Communi; ad faciendam demum commemorationem vigiliae II et III classis, antiphona et versus sumuntur e Psalterio, oratio autem e Proprio.
242. In faciendis commemorationibus, haec animadvertantur:
a) in eadem Hora nunquam bis repetatur eadem antiphona;
b) in eadem commemoratione antiphona et versus nunquam constent iisdem verbis.
243. Si in Laudibus una tantum facienda est commemoratio, et antiphona ac versus sumenda sunt ex eodem Communi unde sumpta sunt in Officio diei, pro commemoratione sumuntur antiphona ac versus e I Vesperis.
244. Si in Laudibus duae faciendae sunt commemorationes, et antiphona ac versus sumenda sunt ex eodem Communi:
а) pro prima commemoratione, sumuntur antiphona et versus e Laudibus;
b) pro altera, antiphona et versus e I Vesperis.
245. Si in Laudibus duae faciendae sunt commemorationes, et antiphona ac versus sumenda sunt ex eodem Communi unde sumpta sunt in Officio diei:
a) pro prima commemoratione, sumuntur antiphona et versus e I Vesperis;
b) pro altera, antiphona et versus e II Vesperis.
246. Ad ea quae nn. 242-245 habentur, animadvertatur:
a) si antiphona eadem sit in I et II Vesperis, pro altera commemoratione sumitur antiphona e Laudibus, vel demum antiphona tertii Nocturni;
b) textus antiphonae adhiberi potest, in eadem Hora, tamquam versus pro altera commemoratione, sumenda ex eodem Communi;
c) antiphona Euge, serve bone, quae ponitur ad Laudes de Communi Confessoris Pontificis, censetur identica cum simili antiphona, quae habetur ad Laudes de Communi Confessoris non Pontificis.
247. Item, si eadem sit oratio festi de quo fit Officium et eius de quo fit commemoratio, oratio pro commemoratione mutatur in alteram de eodem vel simili Communi.
248. Antiphonae et versus propria, si in una Hora pro commemoratione adhiberi nequeunt, non transferuntur, sed omittuntur.
249. Normas infra expositas sequi licet. Attamen retineri possunt usus particulares ritus monastici, legitime probati.
250. Quae hic dicuntur de signo crucis et de corporis situ in recitatione divini Officii, valent pro recitatione in choro vel in communi; convenit vero ut hi qui a solo divinum Officium recitant, iis quae de signo crucis dicuntur se conforment.
251. Normae peculiares quae ad hebdomadarium et cantores spectant, in caeremoniarum libris inveniuntur; proinde hic ea tantum indicantur quae « chorales » in genere respiciunt.
252. Omnes signant se signo crucis a fronte ad pectus et ab humero sinistro ad dexterum:
a) in principio Horarum, cum dicitur Deus, in adiutorium;
b) ad versum Adiutorium nostrum;
c) ad absolutionem Indulgentiam post Confiteor in Completorio;
d) in principio canticorum Benedictus, Magnificat et Nunc dimittis;
c) ad benedictionem in fine Completorii.
253. Signo crucis os sibi signant in principio Matutini, ad verba Domine, labia mea aperies.
254. Signo crucis pectus sibi signant ad verba Converte nos in Completorio.
255. Omnes stant:
a) in principio cuiusque Horae, donec primus versus primi psalmi inchoatus sit;
b) dum dicuntur hymni, et cantica evangelica;
c) ad Matutinum etiam ad invitatorium cum suo psalmo et ab expleta ultima antiphona cuiusque Nocturni usque ad primam benedictionem ante lectiones inclusive; et dum legitur textus Evangelii ante homiliam;
d) ad Laudes et ad Vesperas etiam ab expleta antiphona post ultimum psalmum usque ad finem, nisi genuflectendum sit ad orationem, iuxta rubricas;
e) ad Primam, ab expleta antiphona usque ad finem, nisi genuflectendum sit ad orationem;
f) ad Tertiam, Sextam et Nonam, ab expleta antiphona usque ad finem, nisi genuflectendum sit ad orationem;
g) ad Completorium, ab expletis psalmis usque ad finem, nisi genuflectendum sit ad orationem;
h) ad intonationem antiphonarum in Matutino, Laudibus et Vesperis cantatis, iuxta consuetudinem;
i) ad antiphonam finalem B. Mariae Virg., post Completorium, sabbato et dominica, etiam si non fit Officium de dominica, et toto tempore paschali.
256. Omnes genua flectunt:
a) ad verba Venite, adoremus et procidamus, etc. in psalmo Venite, exsultemus in initio Matutini;
b) ad versum Te ergo quaesumus in hymno Te Deum;
c) in Officio feriali Adventus, Quadragesimae et Passionis necnon Quatuor Temporum mensis septembris, et de vigiliis II et III classis, excepta vigilia Ascensionis, in omnibus Horis ad orationem et commemorationes forsan sequentes; hebdomadarius autem stat;
d) ad antiphonam finalem B. Mariae Virg., post Completorium, praeterquam sabbato et dominica et toto tempore paschali; hebdomadarius autem stat dum dicit orationem;
e) in quibusdam aliis peculiaribus adiunctis, quae suis locis notantur.
257. Omnes sedent:
a) in omni Hora, si alicubi est usus sedendi, incepto primo versu primi psalmi, donec antiphona ultimi psalmi repetita sit;
b) ad lectiones cum suis responsoriis ad Matutinum, praeterquam dum legitur textus Evangelii ante homiliam;
c) dum legitur Martyrologium, nisi aliter statuatur.
T.A.D.M.N.